Systema: Windows
Nexus: Versionem DEMO depromere (Per 30 dies gratis utere)
Pretium: 19,99 €
Systema: Mac OS
Nexus: ad tempus non praesto
Usus
Programma te adiuvabit, ut clientes tuos in conspectu habeas. De quoque cliente varias informationes inscribere potes, ut data personalia, inscriptiones clientium, data contactus et argentaria. In programmate etiam campi sunt ad informationes additas inscribendas.
Documenta creanda
Programma tibi labores cotidianos in rationibus creandis earumque actis servandis faciliores reddet. Etiam quaelibet documenta creare potes. Quaedam documentorum genera in programmate iam praedefinita sunt, exempli gratia: oblatio, confirmatio mandati, admonitio, etc. In optionibus programmatis tua ipsius documenta HTML addere potes, ut ostendantur.
Omnes rationes et documenta forma PDF conservari et imprimi possunt.
Tractatio tabularum
Omnes tabulae in programmate ab usore facile et simpliciter accommodari possunt - definire potes, quae columnae ostendantur, earum ordinem, latitudinem, et etiam ordinationem contentorum tabulae eligere.
Omnes tabulae in formam CSV exportari, imprimi aut ut fasciculus PDF conservari possunt.
Statistica
Programma accuratam statisticam de omnibus proprietatibus clientium, rationum et documentorum forma graphicorum, diagrammatum et tabularum praebet. Simul optiones statisticae a te electae conservantur et ostendentur, cum programma iterum aperies.
Principium programmatis multorum usorum
Hoc programma identificationem usorum sustinet. Quisque usor programmatis proprium nomen aditus et tesseram habet. Omnes mutationes datorum a programmate automatice in acta referuntur. Programma tibi permittit perspicere, quis usor data addiderit aut mutaverit. Ita dies et hora mutationum necnon plena informatio de eo, quod mutatum est, in acta referuntur.
Programma cum basi datorum locali necnon cum basi datorum centrali MySql operari potest. Hoc in casu plures usores simul programmate uti possunt. Cum unus usor obiectum aliquod recenset, id aliis usoribus tantum ad legendum praesto est.
Programmatis emendatio secundum necessitates tuas
Programma nititur parte Temia Business Template (Java) elaborata, quae operationem programmatis firmam praestat et etiam permittit, ut programma celeriter sine magnis sumptibus ad necessitates usorum accommodetur. Si nobiscum communicaveris, libenter tibi aestimationem emendationis programmatis secundum necessitates tuas praebebimus.




